1 | Germanus: Inter caetera illusionum errorumque nostrorum genera, quae nos ad desiderium patriae nostrae, sicut beatitudo tua solerti mentis perspicit intuitu, vana spiritalium commodorum pollicitatione flammaverant, etiam haec vel maxima exstitit causa, quod interdum a fratribus frequentati, iugi secreto, ac diuturno silentio, secundum desiderium nostrum nequaquam possimus inhaerere. Per quod necesse est cursum atque mensuram quotidianae continentiae, quam pro castigatione corporis indiruptam perpetuo cupimus retentare, nonnullis fratribus supervenientibus, intercidi. |